Znaleziono 1758 Wyniki dla: Ima
justus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis (Liber Proverbiorum 13, 25)
est via quæ videtur homini justa novissima autem ejus deducunt ad mortem (Liber Proverbiorum 14, 12)
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas (Liber Proverbiorum 14, 23)
liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis (Liber Proverbiorum 14, 25)
domus justi plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur (Liber Proverbiorum 15, 6)
lux oculorum lætificat animam fama bona inpinguat ossa (Liber Proverbiorum 15, 30)
qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis (Liber Proverbiorum 15, 32)
anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum (Liber Proverbiorum 16, 26)
gemma gratissima expectatio præstolantis quocumque se verterit prudenter intellegit (Liber Proverbiorum 17, 8)
turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit justus et exaltabitur (Liber Proverbiorum 18, 10)
qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiæ inveniet bona (Liber Proverbiorum 19, 8)
pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet (Liber Proverbiorum 19, 15)