Znaleziono 1758 Wyniki dla: Ima
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriæ per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus (Liber II Maccabaeorum 8, 35)
optimis civibus Judæis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus (Liber II Maccabaeorum 9, 19)
si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias (Liber II Maccabaeorum 9, 20)
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu (Liber II Maccabaeorum 10, 5)
congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Judæos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum (Liber II Maccabaeorum 11, 2)
tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare (Liber II Maccabaeorum 11, 9)
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta (Liber II Maccabaeorum 11, 21)
audivimus Judæos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Græcorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua (Liber II Maccabaeorum 11, 24)
valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima (Liber II Maccabaeorum 11, 33)
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici (Liber II Maccabaeorum 11, 38)
cumque cohors Judæ prima apparuisset timor hostibus incussus est ex præsentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur (Liber II Maccabaeorum 12, 22)
gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante (Liber II Maccabaeorum 12, 31)