Znaleziono 1758 Wyniki dla: Ima
non interficiamus animam ejus nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quæ est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo (Liber Genesis 37, 22)
quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Joseph (Liber Genesis 37, 33)
quos cum ille vidisset et Beniamin simul præcepit dispensatori domus suæ dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie (Liber Genesis 43, 16)
scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis (Liber Genesis 44, 5)
igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex hujus anima pendeat (Liber Genesis 44, 30)
hii filii Zelphæ quam dedit Laban Liæ filiæ suæ et hos genuit Jacob sedecim animas (Liber Genesis 46, 18)
filii autem Joseph qui nati sunt ei in terra Ægypti animæ duæ omnis anima domus Jacob quæ ingressa est Ægyptum fuere septuaginta (Liber Genesis 46, 27)
in consilio eorum ne veniat anima mea et in cœtu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum (Liber Genesis 49, 6)
vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens (Liber Genesis 49, 15)
venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra (Liber Exodus 1, 10)
dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Ægyptum mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam (Liber Exodus 4, 19)
tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit præputium filii sui tetigitque pedes ejus et ait sponsus sanguinum tu mihi es (Liber Exodus 4, 25)