Mosaico decorativo

Znaleziono 1758 Wyniki dla: Ima

  • nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judæos juberet irritas fieri (Liber Esther 8, 3)

  • accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)

  • quibus imperavit rex ut convenirent Judæos per singulas civitates et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerent (Liber Esther 8, 11)

  • et constituta est per omnes provincias una ultionis dies id est tertiadecima mensis duodecimi adar (Liber Esther 8, 12)

  • igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante jam diximus tertiadecima die quando cunctis Judæis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Judæi superiores esse cœperunt et se de adversariis vindicare (Liber Esther 9, 1)

  • congregatis Judæis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est (Liber Esther 9, 15)

  • sed et per omnes provincias quæ dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Judæi interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret (Liber Esther 9, 16)

  • ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent (Liber Esther 9, 21)

  • cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua (Liber Iob 2, 4)

  • dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva (Liber Iob 2, 6)

  • stetit quidam cujus non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi auræ lenis audivi (Liber Iob 4, 16)

  • in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum (Liber Iob 5, 19)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina