Znaleziono 252 Wyniki dla: Ilo
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit (Liber Numeri 22, 26)
ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis (Liber Numeri 34, 9)
sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem (Liber Deuteronomii 2, 3)
ascende cacumen Phasgæ et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Jordanem istum (Liber Deuteronomii 3, 27)
omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Josue nocte illa et stetit in vallis medio (Liber Iosue 8, 13)
ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare (Liber Iosue 11, 2)
a fluvio turbido qui inrigat Ægyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quæ in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas (Liber Iosue 13, 3)
fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum (Liber Iosue 14, 8)
ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Jordanis et ea quæ respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Jordanem fluvium (Liber Iosue 15, 5)
ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Bœm filii Ruben (Liber Iosue 15, 6)
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quæ est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quæ vocantur fons Solis et erunt exitus ejus ad fontem Rogel (Liber Iosue 15, 7)
ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusei ad meridiem hæc est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem (Liber Iosue 15, 8)