Znaleziono 638 Wyniki dla: Illius
aut tamquam sagittæ emissæ in locum destinatum divisus ær continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius (Liber Sapientiae 5, 12)
accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum (Liber Sapientiae 5, 18)
quoniam cum essetis ministri regni illius non recte judicastis neque custodistis legem justitiæ neque secundum voluntatem Dei ambulastis (Liber Sapientiae 6, 5)
initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia (Liber Sapientiae 6, 18)
cura ergo disciplinæ dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est (Liber Sapientiae 6, 19)
quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo veritatem (Liber Sapientiae 6, 24)
sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro (Liber Sapientiae 7, 1)
et præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius (Liber Sapientiae 7, 8)
nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius (Liber Sapientiae 7, 9)
super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius (Liber Sapientiae 7, 10)
venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius (Liber Sapientiae 7, 11)
quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo (Liber Sapientiae 7, 13)