Znaleziono 638 Wyniki dla: Illius
quæ placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas ejus ornaret atque excoleret (Liber Esther 2, 9)
quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac præmii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit (Liber Esther 6, 3)
scribite ergo Judæis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo hæc enim consuetudo erat ut epistulis quæ ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatæ erant nemo auderet contradicere (Liber Esther 8, 8)
accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)
ipsæque epistulæ quæ ex regis nomine mittebantur anulo illius obsignatæ sunt et missæ per veredarios qui per omnes provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis prævenirent (Liber Esther 8, 10)
nonne tu vallasti eum ac domum ejus universamque substantiam per circuitum operibus manuum ejus benedixisti et possessio illius crevit in terra (Liber Iob 1, 10)
dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva (Liber Iob 2, 6)
si senuerit in terra radix ejus et in pulvere emortuus fuerit truncus illius (Liber Iob 14, 8)
attamen caro ejus dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit (Liber Iob 14, 22)
sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur (Liber Iob 15, 21)
lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quæ super eum est extinguetur (Liber Iob 18, 6)
tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis (Liber Iob 18, 9)