Znaleziono 714 Wyniki dla: Illi
at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de cælo dicet quare ergo non credidistis ei (Evangelium secundum Marcum 11, 31)
at illi adtulerunt et ait illis cujus est imago hæc et inscriptio dicunt illi Cæsaris (Evangelium secundum Marcum 12, 16)
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum majus horum aliud mandatum non est (Evangelium secundum Marcum 12, 31)
et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius præter eum (Evangelium secundum Marcum 12, 32)
Jesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo jam audebat eum interrogare (Evangelium secundum Marcum 12, 34)
et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structuræ (Evangelium secundum Marcum 13, 1)
et respondens Jesus ait illi vides has omnes magnas ædificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur (Evangelium secundum Marcum 13, 2)
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
Jesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
at illi cœperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego (Evangelium secundum Marcum 14, 19)
et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
