Mosaico decorativo

Znaleziono 422 Wyniki dla: Igitur

  • venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israël sequitur Absalom (Liber II Samuelis 15, 13)

  • reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt ibi (Liber II Samuelis 15, 29)

  • tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël (Liber II Samuelis 16, 22)

  • dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (Liber II Samuelis 17, 1)

  • igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones (Liber II Samuelis 18, 1)

  • et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio (Liber II Samuelis 18, 3)

  • nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis juro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adulescentia tua usque in præsens (Liber II Samuelis 19, 7)

  • neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ quid igitur habeo justæ querellæ aut quid possum ultra vociferari ad regem (Liber II Samuelis 19, 28)

  • ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos (Liber II Samuelis 20, 6)

  • amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri (Liber II Samuelis 20, 13)

  • desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethleem juxta portam (Liber II Samuelis 23, 15)

  • quæsierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israël et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem (Liber I Regum 1, 3)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina