Znaleziono 2377 Wyniki dla: Hostes Israel
ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israël (Liber I Maccabaeorum 5, 62)
et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum (Liber I Maccabaeorum 5, 63)
et hii qui erant in arce concluserant Israël in circuitu sanctorum et quærebant eis mala semper ad firmamentum gentium (Liber I Maccabaeorum 6, 18)
et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israël (Liber I Maccabaeorum 6, 21)
et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos (Liber I Maccabaeorum 7, 5)
et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israël (Liber I Maccabaeorum 7, 9)
et primi Asidei qui erant in filiis Israël et exquirebant ab eis pacem (Liber I Maccabaeorum 7, 13)
et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Juda et fecerunt plagam magnam in Israël (Liber I Maccabaeorum 7, 22)
et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israël plus multo quam gentes (Liber I Maccabaeorum 7, 23)
et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israël et mandavit ei evertere populum (Liber I Maccabaeorum 7, 26)
et venit ad Judam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Judam (Liber I Maccabaeorum 7, 29)
et ut auferrent ab eis jugum Græcorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël (Liber I Maccabaeorum 8, 18)