Znaleziono 771 Wyniki dla: Hierusalem
et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Hierusalem (Liber Ieremiae 34, 6)
et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant contra Lachis et contra Azeca hæc enim supererant de civitatibus Juda urbes munitæ (Liber Ieremiae 34, 7)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Hierusalem prædicans (Liber Ieremiae 34, 8)
principes Juda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terræ qui transierunt inter divisiones vituli (Liber Ieremiae 34, 19)
cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriæ et mansimus in Hierusalem (Liber Ieremiae 35, 11)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël vade et dic viris Juda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut obœdiatis verbis meis dicit Dominus (Liber Ieremiae 35, 13)
idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego adduco super Judam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi (Liber Ieremiae 35, 17)
factum est autem in anno quinto Joachim filii Josiæ regis Juda in mense nono prædicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universæ multitudini quæ confluxerat de civitatibus Juda in Hierusalem (Liber Ieremiae 36, 9)
et visitabo contra eum et contra semen ejus et contra servos ejus iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Juda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt (Liber Ieremiae 36, 31)
Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem (Liber Ieremiae 37, 4)
ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis (Liber Ieremiae 37, 10)
egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium (Liber Ieremiae 37, 11)