Znaleziono 771 Wyniki dla: Hierusalem
convenerunt igitur omnes viri Juda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis (Liber Esdrae 10, 9)
et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Juda et interrogavi eos de Judæis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem (Liber Nehemiae 1, 2)
et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portæ ejus conbustæ sunt igni (Liber Nehemiae 1, 3)
et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus (Liber Nehemiae 2, 11)
et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et jumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (Liber Nehemiae 2, 12)
et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas ejus consumptas igni (Liber Nehemiae 2, 13)
et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portæ ejus consumptæ sunt igni venite et ædificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium (Liber Nehemiae 2, 17)
et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus cæli ipse nos juvat et nos servi ejus sumus surgamus et ædificemus vobis autem non est pars et justitia et memoria in Hierusalem (Liber Nehemiae 2, 20)
et juxta eum ædificavit Ezihel filius Araja aurifex et juxta eum ædificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum plateæ latioris (Liber Nehemiae 3, 8)
et juxta eum ædificavit Rafaja filius Ahur princeps vici Hierusalem (Liber Nehemiae 3, 9)
juxta eum ædificavit Sellum filius Allœs princeps mediæ partis vici Hierusalem ipse et filiæ ejus (Liber Nehemiae 3, 12)
factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitæ et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cœpissent interrupta concludi irati sunt nimis (Liber Nehemiae 4, 7)