Znaleziono 771 Wyniki dla: Hierusalem
at ille convocatis universis majoribus natu Juda et Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 29)
ascendit domum Domini unaque omnes viri Juda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitæ et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis (Liber II Paralipomenon 34, 30)
adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum (Liber II Paralipomenon 34, 32)
fecit autem Josias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi (Liber II Paralipomenon 35, 1)
non fuit phase simile huic in Israël a diebus Samuhelis prophetæ sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit phase sicut Josias sacerdotibus et Levitis et omni Juda et Israël qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 35, 18)
qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Juda et Hierusalem luxerunt eum (Liber II Paralipomenon 35, 24)
tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ et constituit regem pro patre suo in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 1)
viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 2)
amovit autem eum rex Ægypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri (Liber II Paralipomenon 36, 3)
constituitque regem pro eo Eliacim fratrem ejus super Judam et Hierusalem et vertit nomen ejus Joacim ipsum vero Joachaz tulit secum et adduxit in Ægyptum (Liber II Paralipomenon 36, 4)
viginti quinque annorum erat Joacim cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 36, 5)
octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini (Liber II Paralipomenon 36, 9)