Znaleziono 988 Wyniki dla: Filius Isaac
ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Jacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras (Evangelium secundum Lucam 13, 28)
et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose (Evangelium secundum Lucam 15, 13)
et jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis (Evangelium secundum Lucam 15, 19)
dixitque ei filius pater peccavi in cælum et coram te jam non sum dignus vocari filius tuus (Evangelium secundum Lucam 15, 21)
quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et cœperunt epulari (Evangelium secundum Lucam 15, 24)
erat autem filius ejus senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum (Evangelium secundum Lucam 15, 25)
sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum (Evangelium secundum Lucam 15, 30)
nam sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua (Evangelium secundum Lucam 17, 24)
secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur (Evangelium secundum Lucam 17, 30)
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
ait Jesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 19, 9)
venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat (Evangelium secundum Lucam 19, 10)