Znaleziono 466 Wyniki dla: Filium
congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis (Liber II Paralipomenon 13, 7)
vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis et dixit ei voca cito Micheam filium Jembla (Liber II Paralipomenon 18, 8)
præcepit autem rex Israël dicens tollite Micheam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Joas filium Ammelech (Liber II Paralipomenon 18, 25)
constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo omnes enim majores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda (Liber II Paralipomenon 22, 1)
qui reversus est ut curaretur in Hiezraël multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Ahab in Hiezraël ægrotantem (Liber II Paralipomenon 22, 6)
voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Joram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab (Liber II Paralipomenon 22, 7)
porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Josabeth autem quæ absconderat eum erat filia regis Joram uxor Jojadæ pontificis soror Ochoziæ et idcirco Otholia non interfecit eum (Liber II Paralipomenon 22, 11)
anno autem septimo confortatus Jojadæ adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismaël filium Johanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adajæ et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis fœdus (Liber II Paralipomenon 23, 1)
et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Jojadæ pontifex et filii ejus inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex (Liber II Paralipomenon 23, 11)
spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Jojadæ sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis hæc dicit Dominus quare transgredimini præceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos (Liber II Paralipomenon 24, 20)
et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojadæ pater illius secum sed interfecit filium ejus qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat (Liber II Paralipomenon 24, 22)
igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio misit ad Joas filium Joachaz filii Hieu regem Israël dicens veni videamus nos mutuo (Liber II Paralipomenon 25, 17)
