Znaleziono 567 Wyniki dla: Filiis
si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 24, 7)
non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur (Liber Deuteronomii 24, 16)
hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab præter illud fœdus quod cum eis pepigit in Horeb (Liber Deuteronomii 29, 1)
abscondita Domino Deo nostro quæ manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in æternum ut faciamus universa legis hujus (Liber Deuteronomii 29, 29)
reversus fueris ad eum et obœdieris ejus imperiis sicut ego hodie præcipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 30, 2)
scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)
et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quæ ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quæ scripta sunt legis hujus (Liber Deuteronomii 32, 46)
ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israël obtinendam et morere in monte (Liber Deuteronomii 32, 49)
e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israël (Liber Deuteronomii 32, 52)
hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam (Liber Deuteronomii 33, 1)
Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum (Liber Deuteronomii 33, 24)
Moses servus meus mortuus est surge et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israël (Liber Iosue 1, 2)