Znaleziono 1377 Wyniki dla: Filii
post eum ædificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum ædificavit Azarias filius Maasiæ filii Ananiæ contra domum suam (Liber Nehemiae 3, 23)
et erant qui dicerent filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus (Liber Nehemiae 5, 2)
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostræ sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulæ nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident (Liber Nehemiae 5, 5)
et ingressus sum domum Samajæ filii Dalajæ filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas ædis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te (Liber Nehemiae 6, 10)
multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus quia gener erat Secheniæ filii Orei et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ (Liber Nehemiae 6, 18)
isti filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Judæam unusquisque in civitatem suam (Liber Nehemiae 7, 6)
filii Pharos duo milia centum septuaginta duo (Liber Nehemiae 7, 8)
filii Saphatiæ trecenti septuaginta duo (Liber Nehemiae 7, 9)
filii Area sescenti quinquaginta duo (Liber Nehemiae 7, 10)
filii Phæthmoab filiorum Hiesuæ et Joab duo milia octingenti decem et octo (Liber Nehemiae 7, 11)
filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor (Liber Nehemiae 7, 12)
filii Zethua octingenti quadraginta quinque (Liber Nehemiae 7, 13)