Znaleziono 3413 Wyniki dla: Filii Israel
filiæ Israël super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro (Liber II Samuelis 1, 24)
confortentur manus vestræ et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Juda regem sibi (Liber II Samuelis 2, 7)
regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Jezraël et super Ephraim et super Beniamin et super Israël universum (Liber II Samuelis 2, 9)
quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël et duobus annis regnavit sola autem domus Juda sequebatur David (Liber II Samuelis 2, 10)
egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon (Liber II Samuelis 2, 12)
surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David (Liber II Samuelis 2, 15)
et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David (Liber II Samuelis 2, 17)
erant autem ibi tres filii Sarviæ Joab et Abisai et Asaël porro Asaël cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quæ morantur in silvis (Liber II Samuelis 2, 18)
congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius (Liber II Samuelis 2, 25)
insonuit ergo Joab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israël neque iniere certamen (Liber II Samuelis 2, 28)
nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus ejus Amnon de Ahinœm Jezrahelitide (Liber II Samuelis 3, 2)
ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israël et super Judam a Dan usque Bersabee (Liber II Samuelis 3, 10)