Znaleziono 3413 Wyniki dla: Filii Israel
et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis (Liber Iosue 13, 22)
et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas (Liber Iosue 13, 31)
tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus ut locutus est illi (Liber Iosue 13, 33)
hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum per tribus Israël (Liber Iosue 14, 1)
sed in eorum successerant locum filii Joseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua (Liber Iosue 14, 4)
sicut præcepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israël et diviserunt terram (Liber Iosue 14, 5)
accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Jepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne (Liber Iosue 14, 6)
concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in præsentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israël per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum (Liber Iosue 14, 10)
atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Jepphonne Cenezeo usque in præsentem diem quia secutus est Dominum Deum Israël (Liber Iosue 14, 14)
ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Bœm filii Ruben (Liber Iosue 15, 6)
ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusei ad meridiem hæc est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem (Liber Iosue 15, 8)
Jebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Juda delere habitavitque Jebuseus cum filiis Juda in Hierusalem usque in præsentem diem (Liber Iosue 15, 63)