Mosaico decorativo

Znaleziono 3413 Wyniki dla: Filii Israel

  • trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israël egressi ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 46)

  • vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5, 1)

  • audi Israël et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 6, 3)

  • audi Israël Dominus Deus noster Dominus unus est (Liber Deuteronomii 6, 4)

  • audi Israël tu transgredieris hodie Jordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad cælum usque muratas (Liber Deuteronomii 9, 1)

  • filii autem Israël castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar (Liber Deuteronomii 10, 6)

  • et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)

  • cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia ejus et robustam manum extentumque brachium (Liber Deuteronomii 11, 2)

  • ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiæ vestræ famuli et famulæ atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos (Liber Deuteronomii 12, 12)

  • ut omnis Israël audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile (Liber Deuteronomii 13, 11)

  • egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuæ atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis (Liber Deuteronomii 13, 13)

  • filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo (Liber Deuteronomii 14, 1)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina