Mosaico decorativo

Znaleziono 3413 Wyniki dla: Filii Israel

  • et ascendes super populum meum Israël quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog (Prophetia Ezechielis 38, 16)

  • hæc dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos (Prophetia Ezechielis 38, 17)

  • et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israël ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo (Prophetia Ezechielis 38, 18)

  • et in zelo meo in igne iræ meæ locutus sum quia in die illa erit commotio magna super terram Israël (Prophetia Ezechielis 38, 19)

  • et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israël (Prophetia Ezechielis 39, 2)

  • super montes Israël cades tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terræ dedi te devorandum (Prophetia Ezechielis 39, 4)

  • et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israël (Prophetia Ezechielis 39, 7)

  • et egredientur habitatores de civitatibus Israël et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis (Prophetia Ezechielis 39, 9)

  • et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël vallem Viatorum ad orientem maris quæ obstupescere facit prætereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem ejus et vocabitur vallis Multitudinis Gog (Prophetia Ezechielis 39, 11)

  • et sepelient eos domus Israël ut mundent terram septem mensibus (Prophetia Ezechielis 39, 12)

  • tu ergo fili hominis hæc dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israël ut comedatis carnes et bibatis sanguinem (Prophetia Ezechielis 39, 17)

  • et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps (Prophetia Ezechielis 39, 22)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina