Mosaico decorativo

Znaleziono 3413 Wyniki dla: Filii Israel

  • vocaveruntque eum et venit cum universo Israël et locuti sunt ad Roboam dicentes (Liber II Paralipomenon 10, 3)

  • populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)

  • super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda regnavit Roboam (Liber II Paralipomenon 10, 17)

  • misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 10, 18)

  • recessitque Israël a domo David usque ad diem hanc (Liber II Paralipomenon 10, 19)

  • venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum (Liber II Paralipomenon 11, 1)

  • loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad universum Israël qui est in Juda et Beniamin (Liber II Paralipomenon 11, 3)

  • sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël venerunt ad eum de cunctis sedibus suis (Liber II Paralipomenon 11, 13)

  • sed et de cunctis tribubus Israël quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 11, 16)

  • duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai (Liber II Paralipomenon 11, 18)

  • cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israël cum eo (Liber II Paralipomenon 12, 1)

  • consternatique principes Israël et rex dixerunt justus est Dominus (Liber II Paralipomenon 12, 6)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina