Znaleziono 3413 Wyniki dla: Filii Israel
porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum (Liber II Samuelis 20, 14)
nonne ego sum quæ respondeo veritatem Israël et tu quæris subruere civitatem et evertere matrem in Israël quare præcipitas hereditatem Domini (Liber II Samuelis 20, 19)
ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Joab autem reversus est Hierusalem ad regem (Liber II Samuelis 20, 22)
fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël Banajas autem filius Jojadæ super Cheretheos et Feletheos (Liber II Samuelis 20, 23)
vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitæ non sunt de filiis Israël sed reliquiæ Amorreorum filii quippe Israël juraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israël et Juda (Liber II Samuelis 21, 2)
dixeruntque ei Gabaonitæ non est nobis super argento et auro quæstio contra Saul et contra domum ejus neque volumus ut interficiatur homo de Israël ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis (Liber II Samuelis 21, 4)
qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israël (Liber II Samuelis 21, 5)
pepercitque rex Mifiboseth filio Jonathan filii Saul propter jusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (Liber II Samuelis 21, 7)
et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Jonathan filii ejus a viris Jabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelbœ (Liber II Samuelis 21, 12)
et asportavit inde ossa Saul et ossa Jonathan filii ejus et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant (Liber II Samuelis 21, 13)
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathan filii ejus in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris ejus feceruntque omnia quæ præceperat rex et repropitiatus est Deus terræ post hæc (Liber II Samuelis 21, 14)
factum est autem rursum prœlium Philisthinorum adversum Israël et descendit David et servi ejus cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David (Liber II Samuelis 21, 15)