Znaleziono 1159 Wyniki dla: Fili David
et respondit vir Israël ad viros Juda et ait decem partibus major ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Juda viris Israël (Liber II Samuelis 19, 43)
accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir jemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israël (Liber II Samuelis 20, 1)
et separatus est omnis Israël a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Juda adheserunt regi suo a Jordane usque Hierusalem (Liber II Samuelis 20, 2)
ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos (Liber II Samuelis 20, 6)
interea quidam viri cum stetissent juxta cadaver Amasæ de sociis Joab dixerunt ecce qui esse voluit pro Joab comes David pro Joab (Liber II Samuelis 20, 11)
non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Joab ecce caput ejus mittetur ad te per murum (Liber II Samuelis 20, 21)
Hira autem Hiajarites erat sacerdos David (Liber II Samuelis 20, 26)
facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum ejus et sanguinem quia occidit Gabaonitas (Liber II Samuelis 21, 1)
dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini (Liber II Samuelis 21, 3)
pepercitque rex Mifiboseth filio Jonathan filii Saul propter jusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (Liber II Samuelis 21, 7)
et nuntiata sunt David quæ fecerat Respha filia Ahia concubina Saul (Liber II Samuelis 21, 11)
et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Jonathan filii ejus a viris Jabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelbœ (Liber II Samuelis 21, 12)