Znaleziono 4347 Wyniki dla: Fe
infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles (Liber Proverbiorum 27, 20)
si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia ejus (Liber Proverbiorum 27, 22)
qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas (Liber Proverbiorum 28, 8)
qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur (Liber Proverbiorum 28, 13)
vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens (Liber Proverbiorum 28, 20)
vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei (Liber Proverbiorum 28, 22)
totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum (Liber Proverbiorum 29, 11)
cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est (Liber Proverbiorum 29, 18)
sanguisugæ duæ sunt filiæ dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit (Liber Proverbiorum 30, 15)
infernus et os vulvæ et terra quæ non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit (Liber Proverbiorum 30, 16)
tria sunt quæ bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter (Liber Proverbiorum 30, 29)
mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum ejus (Liber Proverbiorum 31, 22)