Znaleziono 4347 Wyniki dla: Fe
Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam Aquarum ad orientem et turrem quæ prominebat (Liber Nehemiae 3, 26)
insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat (Liber Nehemiae 5, 13)
duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei (Liber Nehemiae 5, 15)
memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quæ feci populo huic (Liber Nehemiae 5, 19)
et venerat mensis septimus filii autem Israël erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam Aquarum et dixerunt Ezræ scribæ ut adferret librum legis Mosi quam præcepit Dominus Israheli (Liber Nehemiae 8, 1)
stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt juxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram ejus et ad sinistram Phadaja Misaël et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam (Liber Nehemiae 8, 4)
et ut prædicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivæ et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est (Liber Nehemiae 8, 15)
et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portæ Aquarum et in platea portæ Ephraim (Liber Nehemiae 8, 16)
fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum et fuit lætitia magna nimis (Liber Nehemiae 8, 17)
legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum juxta ritum (Liber Nehemiae 8, 18)
tu ipse Domine solus tu fecisti cælum cælum cælorum et omnem exercitum eorum terram et universa quæ in ea sunt maria et omnia quæ in eis sunt et tu vivificas omnia hæc et exercitus cæli te adorat (Liber Nehemiae 9, 6)
et invenisti cor ejus fidele coram te et percussisti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Jebusei et Gergesei ut dares semini ejus et implesti verba tua quoniam justus es (Liber Nehemiae 9, 8)