Mosaico decorativo

Znaleziono 4347 Wyniki dla: Fe

  • multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiæ regi Juda qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus (Liber II Paralipomenon 32, 23)

  • ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus operibus suis fecit prospere quæ voluit (Liber II Paralipomenon 32, 30)

  • fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël (Liber II Paralipomenon 33, 2)

  • et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam (Liber II Paralipomenon 33, 3)

  • transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum (Liber II Paralipomenon 33, 6)

  • et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • oratio quoque ejus et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus ædificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret pænitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai (Liber II Paralipomenon 33, 19)

  • fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit (Liber II Paralipomenon 33, 22)

  • cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua (Liber II Paralipomenon 33, 24)

  • fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram (Liber II Paralipomenon 34, 2)

  • cumque efferrent pecuniam quæ inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi (Liber II Paralipomenon 34, 14)

  • argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est præfectis artificum et diversa opera fabricantium (Liber II Paralipomenon 34, 17)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina