Znaleziono 2385 Wyniki dla: Fame In Israel
projecitque Dominus omne semen Israël et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua (Liber II Regum 17, 20)
ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israël a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum (Liber II Regum 17, 21)
et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Hieroboam quæ fecerat non recesserunt ab eis (Liber II Regum 17, 22)
usquequo auferret Dominus Israël a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israël de terra sua in Assyrios usque in diem hanc (Liber II Regum 17, 23)
adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Hajath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus ejus (Liber II Regum 17, 24)
usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt cærimonias ejus et judicia et legem et mandatum quod præceperat Dominus filiis Jacob quem cognominavit Israël (Liber II Regum 17, 34)
anno tertio Osee filii Hela regis Israël regnavit Ezechias filius Ahaz regis Juda (Liber II Regum 18, 1)
ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem æneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan (Liber II Regum 18, 4)
in Domino Deo Israël speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda sed neque in his qui ante eum fuerunt (Liber II Regum 18, 5)
anno quarto regis Ezechiæ qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israël ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam (Liber II Regum 18, 9)
et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiæ id est nono anno Osee regis Israël capta est Samaria (Liber II Regum 18, 10)
et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum (Liber II Regum 18, 11)