Znaleziono 1127 Wyniki dla: Exercitus David
et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit (Liber I Maccabaeorum 11, 55)
et exiit Jonathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice (Liber I Maccabaeorum 11, 60)
et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Judas filius Chalfi princeps militiæ exercitus (Liber I Maccabaeorum 11, 70)
anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem (Liber I Maccabaeorum 14, 1)
et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati (Liber I Maccabaeorum 14, 36)
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas (Liber I Maccabaeorum 15, 3)
anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone (Liber I Maccabaeorum 15, 10)
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus (Liber I Maccabaeorum 15, 12)
et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum (Liber I Maccabaeorum 16, 5)
nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneæ consilio deceptus sacerdotis Naneæ (Liber II Maccabaeorum 1, 13)
inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiæ hæc eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis (Liber II Maccabaeorum 2, 13)
et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt (Liber II Maccabaeorum 8, 24)
