Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum
profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim jugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum (Liber I Regum 19, 19)
qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi (Liber I Regum 19, 20)
ait hæc dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et uxores tuæ et filii tui optimi mei sunt (Liber I Regum 20, 3)
dixeruntque omnes majores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illi (Liber I Regum 20, 8)
quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum (Liber I Regum 20, 33)
qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego fœderatus recedam a te pepigit ergo fœdus et dimisit eum (Liber I Regum 20, 34)
cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit (Liber I Regum 20, 36)
sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui percussit eum et vulneravit (Liber I Regum 20, 37)
cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad prœliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima ejus aut talentum argenti adpendes (Liber I Regum 20, 39)
dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israël ad eum hoc est judicium tuum quod ipse decrevisti (Liber I Regum 20, 40)
at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israël quod esset de prophetis (Liber I Regum 20, 41)
qui ait ad eum hæc dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima ejus et populus tuus pro populo ejus (Liber I Regum 20, 42)