Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum
qui ait propter infantem dum adhuc viveret jejunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans (Liber II Samuelis 12, 22)
nunc autem quia mortuus est quare jejuno numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me (Liber II Samuelis 12, 23)
et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quæ genuit filium et vocavit nomen ejus Salomon et Dominus dilexit eum (Liber II Samuelis 12, 24)
misitque in manu Nathan prophetæ et vocavit nomen ejus Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus (Liber II Samuelis 12, 25)
qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo (Liber II Samuelis 13, 4)
accubuit itaque Amnon et quasi ægrotare cœpit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu ejus (Liber II Samuelis 13, 6)
et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi (Liber II Samuelis 13, 13)
venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum (Liber II Samuelis 13, 24)
dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei (Liber II Samuelis 13, 25)
et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum (Liber II Samuelis 13, 26)
cœgit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis (Liber II Samuelis 13, 27)
præceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui præcepi vobis roboramini et estote viri fortes (Liber II Samuelis 13, 28)