Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum
et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo (Liber Deuteronomii 2, 33)
dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon (Liber Deuteronomii 3, 2)
præcipe Josue et corrobora eum atque conforta quia ipse præcedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es (Liber Deuteronomii 3, 28)
si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis (Liber Deuteronomii 4, 25)
cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quæsieris et tota tribulatione animæ tuæ (Liber Deuteronomii 4, 29)
postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem ejus (Liber Deuteronomii 4, 30)
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5, 1)
observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 5, 12)
ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et præcepta ejus quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitæ tuæ ut prolongentur dies tui (Liber Deuteronomii 6, 2)
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua (Liber Deuteronomii 6, 5)
cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius jurabis (Liber Deuteronomii 6, 13)
non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis (Liber Deuteronomii 6, 16)