Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum
qui dicit illis nolite expavescere Jesum quæritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum (Evangelium secundum Marcum 16, 6)
sed ite et dicite discipulis ejus et Petro quia præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis sicut dixit vobis (Evangelium secundum Marcum 16, 7)
novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant (Evangelium secundum Marcum 16, 14)
erant autem justi ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querella (Evangelium secundum Lucam 1, 6)
factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum (Evangelium secundum Lucam 1, 8)
et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum (Evangelium secundum Lucam 1, 12)
et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum (Evangelium secundum Lucam 1, 16)
et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et hæc tibi evangelizare (Evangelium secundum Lucam 1, 19)
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum (Evangelium secundum Lucam 1, 30)
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
et misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum (Evangelium secundum Lucam 1, 50)