Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum
et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare (Evangelium secundum Marcum 1, 40)
Jesus autem misertus ejus extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare (Evangelium secundum Marcum 1, 41)
at ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique (Evangelium secundum Marcum 1, 45)
et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur (Evangelium secundum Marcum 2, 3)
et cum non possent offerre eum illi præ turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus jacebat (Evangelium secundum Marcum 2, 4)
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos (Evangelium secundum Marcum 2, 13)
et cum præteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum (Evangelium secundum Marcum 2, 14)
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus erant enim multi qui et sequebantur eum (Evangelium secundum Marcum 2, 15)
et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum (Evangelium secundum Marcum 3, 2)
exeuntes autem statim Pharisæi cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent (Evangelium secundum Marcum 3, 6)
et Jesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum (Evangelium secundum Marcum 3, 7)