Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum
Jesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
tunc expuerunt in faciem ejus et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 67)
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Jesu Galilæo eras (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
exeunte autem illo januam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Jesu Nazareno (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum ut eum morti traderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato præsidi (Evangelium secundum Matthaeum 27, 2)
tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus esset pænitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)
Jesus autem stetit ante præsidem et interrogavit eum præses dicens tu es rex Judæorum dicit ei Jesus tu dicis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 11)
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 18)
sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor ejus dicens nihil tibi et justo illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorio congregaverunt ad eum universam cohortem (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)
et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 28)