Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum
qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius (Liber Ecclesiasticus 2, 19)
qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur (Liber Ecclesiasticus 3, 4)
qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt (Liber Ecclesiasticus 3, 8)
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius (Liber Ecclesiasticus 3, 14)
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione (Liber Ecclesiasticus 3, 15)
maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum (Liber Ecclesiasticus 4, 6)
libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua (Liber Ecclesiasticus 4, 9)
quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum (Liber Ecclesiasticus 4, 18)
si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui (Liber Ecclesiasticus 4, 22)
non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem (Liber Ecclesiasticus 5, 8)
si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi (Liber Ecclesiasticus 6, 7)
qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius (Liber Ecclesiasticus 6, 17)