Znaleziono 1225 Wyniki dla: Ergo
dixit ergo Jesus ad duodecim numquid et vos vultis abire (Evangelium secundum Ioannem 6, 68)
respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitæ æternæ habes (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)
dicit ergo eis Jesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum (Evangelium secundum Ioannem 7, 6)
Judæi ergo quærebant eum in die festo et dicebant ubi est ille (Evangelium secundum Ioannem 7, 11)
dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quærunt interficere (Evangelium secundum Ioannem 7, 25)
clamabat ergo docens in templo Jesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis (Evangelium secundum Ioannem 7, 28)
quærebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora ejus (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
dixit ergo Jesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 7, 33)
dixerunt ergo Judæi ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes (Evangelium secundum Ioannem 7, 35)
ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus dicebant hic est vere propheta (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)
venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisæos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum (Evangelium secundum Ioannem 7, 45)
responderunt ergo eis Pharisæi numquid et vos seducti estis (Evangelium secundum Ioannem 7, 47)