Znaleziono 1225 Wyniki dla: Ergo
surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David (Liber II Samuelis 2, 15)
qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asaël et mortuus erat subsistebant (Liber II Samuelis 2, 23)
insonuit ergo Joab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israël neque iniere certamen (Liber II Samuelis 2, 28)
facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie (Liber II Samuelis 3, 1)
cum ergo esset prœlium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul (Liber II Samuelis 3, 6)
misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël (Liber II Samuelis 3, 12)
misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais (Liber II Samuelis 3, 15)
nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthim et omnium inimicorum ejus (Liber II Samuelis 3, 18)
et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël et ineam tecum fœdus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace (Liber II Samuelis 3, 21)
accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiæ (Liber II Samuelis 5, 13)
venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquæ propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (Liber II Samuelis 5, 20)
nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia ejus propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio (Liber II Samuelis 6, 12)