Znaleziono 2198 Wyniki dla: Eos
sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitæ fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes (Liber II Paralipomenon 29, 34)
nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis (Liber II Paralipomenon 30, 7)
igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos (Liber II Paralipomenon 30, 10)
mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta et mense septimo conpleverunt eos (Liber II Paralipomenon 31, 7)
ædificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos (Liber II Paralipomenon 32, 5)
insuper et clamore magno lingua judaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatem (Liber II Paralipomenon 32, 18)
locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terræ opera manuum hominum (Liber II Paralipomenon 32, 19)
humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor ejus tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ (Liber II Paralipomenon 32, 26)
et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem (Liber II Paralipomenon 33, 15)
super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribæ et magistri de Levitis janitores (Liber II Paralipomenon 34, 13)
et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini (Liber II Paralipomenon 35, 2)
adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus ejus (Liber II Paralipomenon 36, 17)