Znaleziono 2198 Wyniki dla: Eos
misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare cœperunt etiam ipsi (Liber I Samuelis 19, 20)
et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis (Liber I Samuelis 20, 29)
et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio (Liber I Samuelis 22, 4)
consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila (Liber I Samuelis 23, 2)
rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua (Liber I Samuelis 23, 4)
abiit David et viri ejus in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit jumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilæ (Liber I Samuelis 23, 5)
et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus ut caperent eos (Liber I Samuelis 23, 26)
cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi (Liber I Samuelis 24, 2)
et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cœpto itinere (Liber I Samuelis 24, 8)
tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint (Liber I Samuelis 25, 11)
Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos (Liber I Samuelis 25, 14)
pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges (Liber I Samuelis 25, 16)