Znaleziono 2198 Wyniki dla: Eos
relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduæ tuæ in me sperabunt (Liber Ieremiae 49, 11)
propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman si non dejecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 49, 20)
tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu (Liber Ieremiae 49, 29)
et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo jumentorum in prædam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus (Liber Ieremiae 49, 32)
et inducam super Ælam quattuor ventos a quattuor plagis cæli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam (Liber Ieremiae 49, 36)
et pavere faciam Ælam coram inimicis suis et in conspectu quærentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos (Liber Ieremiae 49, 37)
grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui (Liber Ieremiae 50, 6)
omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ et expectationi patrum eorum Domino (Liber Ieremiae 50, 7)
super terram dominantium ascende et super habitatores ejus visita dissipa et interfice quæ post eos sunt ait Dominus et fac juxta omnia quæ præcepi tibi (Liber Ieremiae 50, 21)
hæc dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israël et filii Juda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos (Liber Ieremiae 50, 33)
gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes ejus (Liber Ieremiae 50, 35)
propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 50, 45)