Znaleziono 2198 Wyniki dla: Eos
secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos (Liber Isaiae 15, 7)
stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum (Liber Isaiae 19, 11)
stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Ægyptum angulum populorum ejus (Liber Isaiae 19, 13)
et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos (Liber Isaiae 19, 20)
et percutiet Dominus Ægyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos (Liber Isaiae 19, 22)
morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum (Liber Isaiae 26, 14)
et erit transitus virgæ fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis præcipuis expugnabit eos (Liber Isaiae 30, 32)
quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem (Liber Isaiae 34, 2)
et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiæ hæc dicit rex magnus rex Assyriorum quæ est ista fiducia qua confidis (Liber Isaiae 36, 4)
et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)
et dixit ad eos Isajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus ne timeas a facie verborum quæ audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me (Liber Isaiae 37, 6)
numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar (Liber Isaiae 37, 12)