Znaleziono 2198 Wyniki dla: Eos
defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis (Liber I Maccabaeorum 14, 13)
et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret præpositos super opera eorum et super regionem et super arma et super præsidia (Liber I Maccabaeorum 14, 42)
volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo (Liber I Maccabaeorum 15, 4)
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam (Liber I Maccabaeorum 15, 21)
tunc vulneratus est Judas frater Johannis Johannes autem insecutus est eos donec venit Cædronam quam ædificavit (Liber I Maccabaeorum 16, 9)
et exaltatum est cor ejus et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus ut tolleret eos (Liber I Maccabaeorum 16, 13)
et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quæ vocatur Doch cum dolo quam ædificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros (Liber I Maccabaeorum 16, 15)
ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quærebant eum perdere (Liber I Maccabaeorum 16, 22)
ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos (Liber II Maccabaeorum 1, 12)
et jussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quæ inposita erant jussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quæ erant superposita (Liber II Maccabaeorum 1, 21)
solus præstans solus justus et omnipotens et æternus qui liberas Israël de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos (Liber II Maccabaeorum 1, 25)