Mosaico decorativo

Znaleziono 1570 Wyniki dla: Eorum

  • percutiamus fœdus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt juxta voluntatem Domini et eorum qui timent præceptum Dei nostri secundum legem fiat (Liber Esdrae 10, 3)

  • et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)

  • et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quæ locutus est mihi et ajo surgamus et ædificemus et confortatæ sunt manus eorum in bono (Liber Nehemiae 2, 18)

  • et juxta eos ædificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua in opere Domini sui (Liber Nehemiae 3, 5)

  • post eum ædificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiæ partis Ceila (Liber Nehemiae 3, 18)

  • sed et Tobias Ammanites proximus ejus ait ædificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum (Liber Nehemiae 4, 3)

  • audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis (Liber Nehemiae 4, 4)

  • ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia inriserunt ædificantes (Liber Nehemiae 4, 5)

  • et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus (Liber Nehemiae 4, 11)

  • perspexi atque surrexi et ajo ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus (Liber Nehemiae 4, 14)

  • factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum (Liber Nehemiae 4, 15)

  • et factum est a die illa media pars juvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceæ et scuta et arcus et loricæ et principes post eos in omni domo Juda (Liber Nehemiae 4, 16)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina