Znaleziono 2334 Wyniki dla: Enim
melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe (Liber Proverbiorum 25, 7)
prunam enim congregabis super caput ejus et Dominus reddet tibi (Liber Proverbiorum 25, 22)
non enim habebis jugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum (Liber Proverbiorum 27, 24)
et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum (Liber Proverbiorum 30, 32)
lameth non timebit domui suæ a frigoribus nivis omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus (Liber Proverbiorum 31, 21)
nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos (Liber Ecclesiastes 1, 10)
non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus (Liber Ecclesiastes 2, 16)
quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est (Liber Ecclesiastes 2, 22)
omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est (Liber Ecclesiastes 3, 13)
et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat (Liber Ecclesiastes 3, 22)
melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suæ (Liber Ecclesiastes 4, 9)
custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est obœdientia quam stultorum victimæ qui nesciunt quid faciant mali (Liber Ecclesiastes 4, 17)