Znaleziono 2334 Wyniki dla: Enim
fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum et fuit lætitia magna nimis (Liber Nehemiae 8, 17)
et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis ejus et in omni populo terræ illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die (Liber Nehemiae 9, 10)
ad gazofilacium enim deportabunt filii Israël et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et janitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 39)
et immolaverunt in die illa victimas magnas et lætati sunt Deus enim lætificaverat eos lætitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est lætitia Hierusalem procul (Liber Nehemiae 12, 42)
et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et præcipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere (Liber Thobis 3, 6)
non est enim in hominis potestate consilium tuum (Liber Thobis 3, 20)
non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis (Liber Thobis 3, 22)
memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo (Liber Thobis 4, 4)
ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini (Liber Thobis 4, 7)
præmium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis (Liber Thobis 4, 10)
superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio (Liber Thobis 4, 14)
sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum (Liber Thobis 5, 25)