Znaleziono 2334 Wyniki dla: Enim
beatitudo ergo hæc in circumcisione an etiam in præputio dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 9)
non enim per legem promissio Abrahæ aut semini ejus ut heres esset mundi sed per justitiam fidei (Epistula ad Romanos 4, 13)
si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio (Epistula ad Romanos 4, 14)
lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec prævaricatio (Epistula ad Romanos 4, 15)
ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est (Epistula ad Romanos 5, 6)
vix enim pro justo quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori (Epistula ad Romanos 5, 7)
si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Epistula ad Romanos 5, 10)
usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est (Epistula ad Romanos 5, 13)
sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Jesu Christi in plures abundavit (Epistula ad Romanos 5, 15)
si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiæ et donationis et justitiæ accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 5, 17)
sicut enim per inobœdientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius obœditionem justi constituentur multi (Epistula ad Romanos 5, 19)
absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo (Epistula ad Romanos 6, 2)