Znaleziono 2318 Wyniki dla: Eli
reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio ejus ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël continentur in sermonibus regum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 18)
dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius ejus Amon (Liber II Paralipomenon 33, 20)
et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater ejus et multo majora deliquit (Liber II Paralipomenon 33, 23)
porro reliqua populi multitudo cæsis his qui Amon percusserant constituit regem Josiam filium ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 33, 25)
igitur anno octavodecimo regni sui mundata jam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliæ et Maasiam principem civitatis et Joha filium Joachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui (Liber II Paralipomenon 34, 8)
qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quæ inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitæ janitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israël ab omni quoque Juda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 9)
qui fideliter cuncta faciebant erant autem præpositi operantium Jaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitæ scientes organis canere (Liber II Paralipomenon 34, 12)
ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israël et Juda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine (Liber II Paralipomenon 34, 21)
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur (Liber II Paralipomenon 34, 25)
dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia hæc de regis universa substantia (Liber II Paralipomenon 35, 7)
non fuit phase simile huic in Israël a diebus Samuhelis prophetæ sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit phase sicut Josias sacerdotibus et Levitis et omni Juda et Israël qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 35, 18)
reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus quæ lege præcepta sunt Domini (Liber II Paralipomenon 35, 26)