Znaleziono 2318 Wyniki dla: Eli
et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)
et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis (Liber Ieremiae 22, 9)
sepultura asini sepelietur putrefactus et projectus extra portas Hierusalem (Liber Ieremiae 22, 19)
et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et multiplicabuntur (Liber Ieremiae 23, 3)
propterea ecce ego tollam vos portans et derelinquam vos et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea (Liber Ieremiae 23, 39)
et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti (Liber Ieremiae 24, 8)
et universis generaliter cunctis regibus terræ Ausitidis et cunctis regibus terræ Philisthim et Ascaloni et Gazæ et Accaroni et reliquiis Azoti (Liber Ieremiae 25, 20)
et erunt interfecti Domini in die illa a summo terræ usque ad summum ejus non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terræ jacebunt (Liber Ieremiae 25, 33)
dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ et a facie iræ furoris Domini (Liber Ieremiae 25, 38)
et si prophetæ sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Juda et in Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 27, 18)
quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac (Liber Ieremiae 27, 19)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad vasa quæ derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Juda et Hierusalem (Liber Ieremiae 27, 21)