Znaleziono 406 Wyniki dla: Elá
et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ ut me colaphizet (Epistula II ad Corinthios 12, 7)
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Jesu Christi (Epistula ad Galatas 1, 12)
ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini (Epistula ad Galatas 1, 16)
ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem (Epistula ad Galatas 2, 2)
prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat (Epistula ad Galatas 3, 23)
ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus (Epistula ad Ephesios 1, 17)
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi (Epistula ad Ephesios 3, 3)
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu (Epistula ad Ephesios 3, 5)
in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere (Epistula ad Ephesios 6, 16)
quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit (Epistula ad Philippenses 3, 15)
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 7)
ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)